monumenta.ch > Plinius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 117
{LVI} Nec huius usus, quos mixta aliis praestat, enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum aliis prosunt. ista, ut diximus, ingeniis constant. non fecit ceratum, malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non et coniectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperentur ad meatus aut corpore alio umentia ad nexus.